Documentos | Inicio
Documento Zaragoza (06/1198)

Pedro II de Aragón cede al obispo Ricardo y a la catedral de Huesca su derecho de patronato sobre las iglesias de Arguis, Marcuello, Aniés, Anzano, Nisano, Arascués, Santa Eulalia de la Peña, Yéqueda, Almudévar, Lagunarrota, Grañén, Pompién y Bentué, y confirma los privilegios concedidos por sus antecesores.

Sit notum cunctis quod ego Petrus Dei gratia rex Aragonensis et comes Barchinonensis, considerans quantum caritatis affectum antecessores mei subuerunt erga Oscensem et Iaccensem ecclesiam, animatvertens etiam quantis donativis et privilegiis eam insignierunt et honoraverunt, volens eorum imitari vestigia, placuit mihi et visceribus meis infixum est quod similiter easdem ecclesias honorem et ampliem in omni bono augeam. Propterea bono animo et spontanea voluntate, intuitu Dei et beate virginis Marie et beati Petri apostolorum principis in cuius honore edificata est Oscensis ecclesia et propter salutem anime mee et domini patris mei regis Ildefonsi vive memorie cui sit requies in eternum et domine regine Sancie matris mee et omnium antecessorum meorum, dono trado et diffinio vobis dilecto meo Ricardo Oscensi episcopo totique eiusdem loci capitulo presenti atque futuro ecclesias istas cum omni iure patronatus quem ibi habeo, scilicet Arguis, Mercuello, Annes, Ançano, Nisano, Araschos, Sancta Eulalia de Pinna, Ecada, Almudevar, Lagunarupta, Grayen, Pompien prope Grayen, Benthue, ut eas perpetuo ad proprietatem vestram habeatis et possideatis, nec aliquis homo rex infancio vicinus sive aliquis alius habeat potestatem eligendi abbatem sive capellanum in eis, sed omnis spectet sicut dictum est ad ius et proprietatem vestram et ideo laudo et confirmo vobis illas ecclesias quas avus meus rex Petrus asserit spectare ad proprietatem Oscensis episcopi in privilegio et concordia quam ipse fecit inter ecclesiam Oscensem et ecclesiam Montisaragonis. Preterea privilegium quod pater meus rex Ildefonsus concessit Oscensi episcopo de institutionibus ecclesiarum et confirmationem eius de omnibus privilegiis vestris et insuper nominatim privilegium regis Ranimiri curui (?) quod fecit vobis de terminis episcopatus et institutionibus ecclesiarum et pluribus donativis in super omnia predia terras vineas villas domos ortos et quecumque alia usque in hodiernum diem quo facta est huiusmodi confirmatio habeatis vel habere vel possidere debeatis donatione regum principum vel quorumcumque aliorum hominum sive per mutationem vel emptionem vel quocumque alio modo habeatis, laudo approbo et confirmo ut habeatis in perpetuum. Item ecclesias de terra Iacce scilicet de Casteyllo et de Pardinela sicut hodie habeatis et possideatis laudo approbo et confirmo vobis in perpetuum. Siquis vero hec donativa vel aliqua eorum vellet irrumpere vel revocare sit maledictus ea maledictione quam habuerunt Datan et Habiron in inferno et siquis homo infancio burgensis vel villanus contra hec donativa velit agere iram nostram incurret et insuper donativo vestro rato permanente mille morabetinos regie maiestati peytavit. Ego igitur Ricardus Oscensis episcopus omnisque eiusdem loci conventus ita hoc donativum a vobis recipimus et gratias agimus rogantes et deprecantes Deum pro salute anime vestre et parentum vestrorum, promittentes etiam quod ab hac die in antea nullatenus recipiamus aliquem honorem de realenco sine vestri vestrorumque successorum voluntate.

Data Cesaraugustate mense iunii per manum Iohannis Beraxensis domini regis notarii et mandato eius scripta, era M.CC.XXX.VI. Testes Guillermus de Castellaçolo maiordomus domini regis et senior in Osca. Petrus Latro alferriç senior in Turol. Berengarius Atença senior in Calataiub. Artal in Alagon. Martinus Pedriç in Fontibus. Garcia Ortiç senior in Aranda. Eximinus de Lusia senior in Sos. Eximinus de Rada senior in Luna.

Signum Petri regis Aragonensis et comitis Barchinonensis.

Signum Iohannis Beraxensis domini regis notarii.


Colección Diplomática de la Catedral de Huesca (Vol. 2) - Documento 542 - Antonio Durán Gudiol