Documentos | Inicio
Documento Letrán (26/02/1210)

Inocencio III confirma la donación hecha por Pedro II, rey de Aragón, a favor del obispo y de los canónigos de la Catedral de Huesca del derecho de patronato sobre diecisiete iglesias.

Innocentius episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Garcie episcopo et dilectis filiis capitulo Oscensi. Salutem et apostolicam benedictionem.

Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et vota que a ratinis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ius patronatus quod karissimus in Christo filius noster Petrus illustris rex Aragonensis in ecclesiis de Almudevar, de Lanaya, de Grayen, de Pompien, de Albarola, de Lagunarota, de Barich, de Coscollano, de Sancta Eulalia de Penna, de Ançano, de Mercuello, de Arrasal, de Bentue, de Saviyanego, de Larres, de Leres et de Aratores pia vobis donatione concessit, sicut illud iuste ac pacifice obtinetis et in instrumento confecto ex inde continetur, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio comunimus. Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignatinem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Laterani IIII kalendas martii, pontificatus nostri anno terciodecimo.


Colección Diplomática de la Catedral de Huesca (Vol. 2) - Documento 711 - Antonio Durán Gudiol