Documentos | Inicio
Documento Huesca I (06/1194)

Arbitraje pronunciado por Galindo de Perola, Pedro Delmás y Juan de Seres, canónigos, Guillermo de Bezón, comendador de Sijena, Juan, comendador de Huesca, y Portolés de Foces, frailes del Hospital, García Pedón, zalmedina, Pedro de Avena, justicia, y Juan Porquet, en la querella entre Ricardo, obispo de Huesca, y el maestro Fortuño del Hospital, sobre régimen de posesiones de esta orden militar en el obispado oscense.

Notum sit omnibus hominibus quod ego Ricardus Oscensis episcopus, consilio fratrum nostrorum post multas contenciones quas habueramus vobiscum domine Fortunii magistri Hospitalis et cum fratribus et antecessoribus vestris de querela quas nos longo tempore habueramus de vobis et vos de nobis, assensu et voluntate utriusque partis subposuimus nos arbitrio trium canonicorum Oscensium, videlicet Galindi de Perola archidiaconi et Petri de Manso archidiaconi et Iohannis de Seres, et similiter trium fratrum Hospitalis, videlicet Guillermi de Beçon comendatoris de Xixena et Iohannis comendatoris de Osca et de Salellis et fratris Pertolesii de Focis, datis fideiussoribus hinc inde pro D aureis quod staremus arbitrio predictorum et eorum quos sibi adiungerent vel maiori parti eorum et nos ambo, videlicet Ricardus Oscensis episcopus et ego Fortunius magister Hospitalis, habito consilio et assensu canonicorum Oscensium et habito consilio et assensu fratrum Hospitalis in generali capitulo facto in Almunia Barbastri, ita factum fuisse concedimus. Ipsi autem adiunxerunt sibi Garciam Pedon zalmedina et Petrum de Avenna iusticia et Iohannem Porchet. Isti omnes auditis hinc inde querelam sic arbitrati sunt. Quod episcopus et Oscensis ecclesia absolveret domum Hospitalis sine impetitione hereditatis de Camaris et quod episcopus non tenuerat facere cantari pro hospitalariis ecclesiam de Camaris, quia episcopi est ecclesia. Similiter quoque quod episcopus et Oscensis ecclesia absolvant fratres Hospitalis ab impetitione ecclesie de Novo, salvo iure episcopali et ecclesie seu mense Oscensis et camerarii in quartis et precariis et cenis episcopi et procurationibus camerarii et in omnibus que in aliis parrochialibus ecclesiis canonice habentur. Similiter quoque quod Oscensis ecclesia absolvat domum Hospitalis ab impetitione quam faciebat de hereditate Sanio Arcez de Ortella. Hec autem dicta sunt a predictis arbitris pro Hospitali. Pro ecclesia vero Oscensi arbitrati sunt. In primis quod quarte defunctionum dentur ab hospitalariis in Oscensi episcopatu episcopo et Oscensi ecclesie fideliter et sine enganno et sine diminutione de mobilibus et inmobilibus sicut in decreto continetur. Addiderunt quoque quod in ecclesia de Novo capellanus si secularis est representetur episcopo iuxta tenorem decreti et instrumenti inter eos confecti. Procuratio quoque in squartando detur ab hospitalariis sufficienter et competenter. De aqua quoque sabbatina de Novo mandaverunt quod sicut probari poterit per cartas et per pesquisas firmiter fiat. De interdictis et omnibus aliis que continentur in instrumento arbitrati sunt quod omnia serventur firmiter ab ipsis hospitalariis et ecclesiis eorum iuxta tenorem decreti et instrumenti. De decima molendini de Barbastro preceperunt quod si episcopus poterit probare per testes vel per pesquisas quod unde cequia transit multum vel parum, vel ubi molendinum situm est multum vel parum exiunt umquam decime, quod fratres Hospita1is satisfaciant episcopo de decimis sicut mandaverint de predictis arbitri illi qui interesse potuerint. De molendino de Archos qui est in termino de Barbastro preceperunt quod fideliter darentur decime ab hospitalariis ecclesie Barbastri. Similiter de orto et mallolo Barbastri fideliter dentur decime ecclesie Barbastri iuxta tenorem instrumenti. Similiter de duabus tendis de Alquibla et de furno de Abeniafar in Osca fideliter dentur decime Oscensi ecclesie De tercia parte reddituum et de quinto reddituum hereditatis de Abensaprut fideliter dentur decime ecclesie Oscensi. Preceperunt quoque de decima de Quinzano quod post novenam statim dentur decime decimario, idem post novem statim decimum detur et novenarius vocet decimarium quando ierit novenare et hoc faciant fieri fratres Hospitalis in perpetuum non ex debito sed ex gratia. De ecclesia de Lacunarota absolverunt predictum episcopum. Preceperunt quoque quod de cetero servetur firmiter et inviolabiliter strumentum inter ipsos factum et specialiter ut non recipiant parrochianos Oscensis episcopatus nisi propriis pedibus sive equitando sine adiutorio veniant ad eos. Nos predicti arbitri sicut dictum est arbitramur et mandamus quod inviolabiliter observetur, ut ita sint sopite omnes querele hinc inde que usque in presenten diem potuerant fieri.

Presulis Oscensis R. signum carta figurat. Ego Fortis prior pro me et pro toto conventu hoc signum facio. Ego Fortunius archidiaconus hoc signum facio. Ego Egidius archidiaconus hoc signum facio. Ego Galindus de Perola archidiaconus hoc signum facio. Ego Benedictus sacrista hoc signum facio. Ego Petrus del Mas archidiaconus hoc signum facio. Ego lohannes de Seres canonicus hoc signum facio. Ego Fortunius Capoça magister de Emposta hoc signum facio. Ego Guillermus de Beçon comendator hoc signum facio. Ego Iohannes comendator Osce hoc signum facio. Ego Portoles de Focis hoc signum facio. Ego frater Martinus capellanus hoc signum facio. Ego frater Petrus de Lerida hoc signum facio. Ego frater Garsias de Epila hoc signum facio.

Factum est hoc mense iunii apud Oscham sub era M.CC.XXX.II. anno Domini M.C.LXXXX.IIII.

Ego Petrus de Novals sub iussione domini mei episcopi et magistri Fortunii et aliorum supra dictorum hanc cartam scripsi et propria manu hoc signum feci.


Colección Diplomática de la Catedral de Huesca (Vol. 2) - Documento 485 - Antonio Durán Gudiol