Documentos | Inicio
Documento Ferentino II (27/05/1203)

Tras exponer las razones exhibidas por los obispos de Huesca y Lérida en el pleito sobre la posesión de las iglesias de Barbastro, Bielsa, Gistaín y Alquézar, Inocencio III señala los límites de los dos obispados.

INNOCENTIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEL VENERABILI FRATRI GARSIE OSCENSI EPISCOPO EIUSQUE SUCCESORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.

Ne lites amicabili concordia terminate partes denuo recidiva contentione fatigent, diffinitiones earum appostolico convenit presidio communiri quatinus tanto minus malignare volentibus contra eas lo cut pateat malignandi, quanto maius robur maioris fuerint auctoritate sortiti. Sane cum venisset olim ad apostolicam sedem dilectus filius magister Arnaldus canonicus Ilerdensis ex parte Ilerdensis ecclesie proposuit coram nobis quod eadem ecclesia per sententiam felicis recordationis EUGENII pape predecesoris nostri super ecclesiis de Barbastro, Bielsa, Gestau et Alquezar cum pertinentiis suis graviter erat lesa, unde ipsam ad audentiam restitui postulatur, cum ad eam videretur fuisse predecessorum nostrorum temporibus restituta. Nam primo bone memorie Anastasius papa predecessor noster qui eidem EUGENIO immediate succesit et pie recordationis Alexander succesor ipsius felicis memorie CELESTINO pape predecesori nostro tunc Sancte Marie in Cosmidym diacono cardinali apostolice sedis legato causam ipsam diversis temporibus commiserunt, qui eam fine debito terminasset, nisi fuisset ab eo ex parte Oscensis ecclesie provocatum sicut in eius litteris continetur et ipse coram nobis et fratribus nostris viva voce sepius testabatur. Idem quoque ad apicem summi episcopatus assumptus bone memorie Gregorio Sancti Angeli diacono cardinali apostolice sedis legato causam super hoc sub eo tenore commisit, ut inspectis rescriptis ecclesie Ilerdensis et rationibus et allegationibus partium dilligenter auditis non obstante sententia memorata vel quibuscumque rescriptis tam occasione illius sententie quam alio modo in preiudicium iuris Ilerdensis ecclesie a sede apostolica vel quolibet impetratis omni contradictione et apellatione tam super principali quam incidenti questione remotis, diffinitivam proferret sententiam et easm executioni mandando faceret per censuram ecclesiasticam apellatione remota inviolabiliter observari. Sub eodem quoque teonore venerabilibus fratribus nostris Tirasonensi, Oxomensi et Calagurritano episcopis litteras destinavit iuxta formam processuris eandem, si legatus de Ispanie partibus recessisset. Nos igitur cum fratribus nostris aliisque viris prudentibus et in utroque iure peritis super petitione huismode deliberatine habita diligenti, quosdam audivimus asserentes quod cum iam dictus Celestinus predecessor noster contra predictam sententiam visus fuerit ilerdensi ecclesie restutionis beneficium indulsisse, utpote cum ea non obstante causam duxerit commitendam, suplicationem ipsius ecclesie admittere debebamus quia per statuta canonica sententia sedis apostolice non negatur posse in melius commutari, cum aut surreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratine temporum et etatum seu necessitatum gravium aliquid dispensatorie ordinare decrevit et secundum iura civilia principes contra res bis iudicatas in auditorio suo examinari restitutionem in integrum permiserunt. Nos autem tam Ilerdensis cum Oscensis ecclesie in sua volentes iustitia providere, qui causarum merita partium assertione panduntur, in utriusque partis presentia decrevimus discernendum utrum restitutio esset data vel danda contra sententiam memoratam. Ideoque tibi et dilectis filiis Oscensi Capitulo per iterata scripta dedimus in mandatis ut usque ad festum beati Luce proximo tunc futurum, vel in personis propriis vel per sufficientem et idoneum responsalem nostro vos curaretis conspectuit presentare, ostensuri si possetis quod non deberet dicta sententia retractari, vel si forsan exigente foret iustitia retractanda, per vos vel responsalem eundem apparetis sufficienter instructi ut canonice procederetur in negotio principali, pro certo scituri quod cum litibus finem imponere cuperemus et in questione premissa propter multam locorum distantiam non posset ad nos sine magnis laboribus et expensis sepius haberi recursus, si ad premissum terminum quem vobis duxeramus peremptorium assignandum iniuncta contempneritis implere, nos nichilominus in ipso negotio quantum possemus de iure procedere curaremus. Cum igitur diutius spectatus tandem ad presentiam nostram personaliter accessisses et venerabilis frater noster Gombaldus episcopus Ilerdensis qui te dudum prevenerat ecclesiam suam ad audentiam proponeret restitutam et restituti de gratia peteret si plene forsitan restituta non esset, tu vero e contrario diceres nec audientiam ei contra sententiam esse datam nec de cetero esse dandam, cum fuisset super hiis in nostra presentia disceptatum et inducte varie ratines utrimque de consilio fratrum nostrorum eidem episcopo audientie restitutionem duximus concedendam. Proposuit igitur in nostra presentia constitutus lite tam super possessorio quam petitorio contestata, quod cum olim sarraceni maiorem partem Ispanie ocupassent, bone memorie tunc episcopus Ilerdensis transiens ad montana in quodam oppido quod Rota dicitur episcopalem cathedram collocavit, episcopus quoque qui tunc temporis ecclesie Oscensi preerat similiter ad montana conscendes in villa que lacca dicitur se recepit et in ea posuit sedem suam. Tandem vero cum inclite recordatinis Sancius rex Aragone sarracenos cepisset in forti manu et extento brachio debellare ita ut de illius terre recuperatine iam spem certam conciperent christiani, inter Rotensem et laccensem episcopos controversia super limitibus est exorta, Rotensi episcopo asserente quod Alkanadre fluvius, Iaccensi vero e contrario proponente quod Cinga fluvius ipsorum dioceses limitaret. Controversia igitur hac in regis audientia recitata, ipse qui noverat terre situm de utriusque partis assensu predictis diocesibus certos limites assignavit sicut publicum continet instrumentum. Rege vero apud obsidionem Osce percusso sagitta et sicut Domino placuit interempto, inclite recordatinis Petrus rex Aragone natus eius Oscam de sarracenorum manibus liberavit et pontificalem in ea restituit dignitatem et a Rota quantum in eo fuit sedem transtulit in Barbastrum, quod felicis recordatinis Urbanus et Pascalis predecessores nostri auctoritate apostolica confirmarunt. Idem quoque rex Petrus Barbastrensem fecit ecclesiam dedicare at eam velut ecclesiam cathedralem dotavit pariter et ditavit et certis ei terminis assignatis, inmunitates etiam regia liberalitate concessit. Cumque Barbastrenses episcopi ecclesiam Barbastrensem logo tempore pacifice possidissent, bone memorie Gaufridus sextus et ultimus episcus Barbastrensis a Barbastro fuit per Oscensem ecclesiam violenter expulsus. Succesore igitur eius, illo viam universe carnis ingresso, et Oscensi episcopo temporibus predicti Eugenii predecessoris nostri propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, cum episcopus Barbastrensis cathedram suam a qua fuerat violenter expulsus coram bone memorie G. sancte Romane ecclesie cardinalis qui auditor partibus erat sibi restitui postularet, et Oscensis episcopus restitutionem peteret ecclesiarum de Bielsa et Gestau quibus spoliatum se dicebat iniuste licet eorum uterque tantum possessorium intentaret, idem tamen episcopus Barbastrensis et de Belsa et Gestau ecclesarium fuit minus legitime condempnatus. Ipse autem predicto Eugenio viam universe carnis ingresso, prefato Anastasio succesori eius supplicavit humiliter et ad memoratum Celestinum predecessorem nostrum tunc apostolice sedis legatum commissionis litteras impetravit. Qui cum usque ad diffinitivam sententiam processisset, apellationi Oscensis ecclesie deferens negotio supersedit. Iterum eodem modo processit a predicto Alexandro predecessore nostro legatus in Ispaniam et super hoc negotio specialiter delegatus. Ipse preterea cum in summum pontificem fuisset assumptus causam super hoc memorato Gregorio tunc Sancti Angeli diacono cardinali apostolice sedis legato et predictis Tirasonensi, Oxomensi et Calagurritano episcopis sub tenore superius expresso comissit. Et licet cardinali legationis sue fines egresso, episcopi usque ad receptionem testium presentibus partibus processissent, quia tamen ex parte Oscensis ecclesie fuit ad sedem apostolicam appellatum, ipsi causam ad sedem apostolicam remiserunt. Quamvis autem bone memorie predecessor tuus et predictus episcopus Ilerdensis ad eiusdem Celestini predecessoris nostri presentiam accessissent, non fuit tamen finaliter in causa processum, sed ea in suo statu manente, in terre subsidium quam tunc nitebantur invadere sarraceni partes ad propria sunt remisse. Super hiis igitur Ilerdensis episcopus allegabat quod cum predicte dioceses de assensu partium fuerunt limitate ac facta limitatio videntibus et scientibus tam episcopis quam canonicis Oscensis ecclesie per sexaginta annos et amplius fuerit observata, Ilerdensi ecclesie ea que petierat ratione limitationis huiusmodi competebant, que si ab initio forsan ex aliqua causa fuisset invalida, processu tamen temporis per silentium partis alteribus legitimum fuerat sortita valorem, presertim cum de assensu partium facta fuerit et per Romanam ecclesiam extiteret confirmata. Preterea et si limitatio huiusmodi nullatenus tenuisset, quia tamen par quadraginta annos et amplius que per limitationem ei obvenerant bona fide ac iusto titulo ecclesia possederat Ilerdensis, absque aliarum ratinum suffragio sola se poterat prescriptione tueri. Nec nocet quod abicitur ex adverso, limites prescribi non posse cum limitatio quam pars Oscensis ecclesie allegabat nulla fuerit, nec posset ostendi que non tenuit si etiam facta fuit, quia preter assensum partium de rebus subiectis dominio aliorum quas nec habebat tunc temporis nec habuit postmodum huiusmodi limitator, fuerat attemptata. Insuper cum flumen publicum esset limes, illud non prescripserat ecclesia Ilerdensis, sed que infra limites habebantur, quod a canone non vetatur. Potetar quoque utraque limitatio simul stare cum limitatio quam pars tua frater episcope inducebat Cingam fluvium, illa vero quam Ilerdensis allegabat ecclesia Alkanadre flumen limitem appellaret et revera pro maiori parte Cinga, pro minori vero Alkanadre fluvius Oscensem diocesi limitaret. Item et si Cinga fluvium tamquam limes divideret dioceses memoratas et limitatio quam Oscensis dicebat ecclesia precessisse aliquando tenuisset et per sedem fuerit apostoilicam confirmata, nunc tamen illa debebat limitatio prevalere, que de consensu partium postmodum facta erat et diutissime observata. Nam in finalibus questinibus statur veteribus monimentis, nisi varitate successonium vel possessorum arbitrio fines probentur fuisse mutati. Preterea sententia predicti Eugenii contra ecclesiam Ilerdensem inducta non nocet cum lata fuerit per negligentiam vel errorem contra res antea iudicatas a quibus non fuerat apellatum. Verum donatio Barbastri facta ecclesie Ilerdensi liberalitater regali it per sedem apostolicam confirmata erat inviolabiliter observanda, cum in privilegiis etiam partis alterius auctoritate apostolica firmaretur. Contra hec autm frater episcope proponebas quod inclite recordatinis Ranimirus rex Aragone cum Sanctio filio suo prius predictas dioceses limitarat immo declaraverat limitationem que facta fuerat ab antiquo sicut in eius privilegio continetur, in quo Rotensis episcopus et alii octo episcopi subscripserunt, quare Sanctius ipse contra factum suum venire non potuit postmodum cum effectu presertim cum limitatio ipsa fuisset per bone memorie Gregorium et Urbanum Romanos pontifices confirmata, nec nocet quod obicitur ex adverso eundem Urbanum Oscensi ecclesie omnia que Raminirus rex illi concesserat confirmasse, hiis dumtaxat exceptis que Sanctius rex Aragone cum Petro filio suo de predecessorum tuorum assensu de predicti regis patris sui constitutione mutavit, cum ea non exceperit pro Rotensi ecclesia sed capella potius in honorem Domini nostri Ihesu Nazareni constructa utpote inter quam et Oscensem ecclesiam questio diutius fuerat ventilata. Nec minus etiam limitari loca illa quia tenebantur ab hostibus potuerunt aut limitata monstrarim, cum res que apud hostes existunt oisse legari propter spem postliminii sanctiat ius civile. Nec obest similiter si e contrario proponatur quo et si limitatio ista precesserit, prius tamen pars altera Barbastri fuerat possessionem adepta, quia cum privilegium ecclesiarum existat ut dominium etiam preter possessionem acquirant, patet Oscensem ecclesiam sicut tempore prior fuerat in iure fuisse similiter potiorem. Eodem quoque modo non obest obiecta transactio, cum nec Rotensis nec laccensis episcopus eam subscriptione propria roboravit, nec accesserit clericorum assensus qui super ea non minus quam in alienatione fuerat requirendus. Preterea privilegia Urbani et Paschalis in quibus sedes episcopalis apud Barbastrum legitur confirmata nequaquam obsistum, cum cassata intelligantur cum aliis que predictus Eugenius sententiando cassavit et predictus Alexander asserat ea falsa, licet quoad scripturam reperiantur integra in regestis, quod ex negligentia quoque potuit provenire. Illud etiam quod pars adversa proponit, se videlicet ad audientiam restitutam, sic debet intelligi ut concessum ipsi fuerit iniquam forsan si posset latam sententiam demonstrare, quare si pars ipsa concessione huiusmodi non est usa, sententia debet in suo robore permanere. Insuper et si ab initio tantummodo possessorium fuerat intentatum, postmodum de possessione et propietate pariter fuit actum, cum privilegia exhiberentur utrique per que non possessio sed proprietas comprobatur. Prescriptio autem que obicitur ex adverso probata non fuit, nec potuit comprobari, imno nec obici cum effectu cum pars eadem allegarit ad se rerum illarum quas se prescripsisse asserebat dominium ex causa alia provenisse. Constat autem quod rem suam nemo prescribat, nisi prius definat esse sua, nec erat sub disunctione illius partis petitio admittenda, cum de iure suo actor debeat esse certus et si aliquando propter factum et contumaciam rei plures actiones sub alternatione posse proponi legantur. Item nocere non poterat si obiceret pars adversa quod causa que inter Petrum regem et Stephanum Oscensem episcopum vertebatur commissa fuerat Poncio episcopo Barbastrensi, cum Oscensis episcopus eum petivisse iudicem non probetur et si petivisset etiam delictum persone non esset in dampnum ecclesie retorquendum. Attestationes vero per quas Ilerdensis ecclesia visa fuerat comprobare se de Barbastro violenter expulsam non poterant de iure valere, utpote que fuerant lite non contestata recepte, sicut ex predictis Celestini pape predecessoris nostri ut dicunt litteris comprobatur. Predicte quoque attestationes non debuerant aperiri, quoniam et si Ilerdensis ecclesia per eas quos intendebat comprobasset, debebat tamen loco suo possessio remanere, cum proprietas ad Oscensem ecclesiam ratione sententie pertineret, quare priusquam attestationes aperirentur predicte, fuerat de sententia cognoscendum, quia dolo quis petat quod restituere statim debet. Allegabat igitur pars Oscensis ecclesie pro se primo limitationem Ranimiri et Sanctii filii eius regum Aragone non tam factam ab eis quam per eos qualiter facta fuerit antiquitus declaratam. Secundo privilegia predictorum Gregorii et Urbani predecessorum nostrorum qui non solum limitationem huiusmodi confirmarant, sed statuerant ut taliter in posterum servaretur. Tertio sententian sepedicti Eugenii predecessoris nostri, que fuerat cardinalium subscriptionibus roborata, de qua temerarium immo sacrilegium esset presumere quod lata legitime non fuisset, cum instar sacrilegii sit de statutis principum iudicare, et licet contra sententiam ipsam audientia data fuerit ecclesie Ilerdensi ipsa tamen retractata non fuerat, immo nec debuerat retractari, cum nec ostenderetur aliquid fuisse surreptum nec quod dictus Eugenius pro necessitate locorum temporum vel etatum super hoc ducerit dispensandum. Quarto prescriptione se Oscensis ecclesia tuebatur, cum habuerit ex sententia bonam fidem et a tempore ipsius sententie quinquaginta octo anni fuissent elapsi, nec interruptio e contrario probaretur cum super commissione predicti Anastasii nichil penitus pars altera comprobaret et commissio sepedicti Alexandri fuerit revocata. Ipse quoque Celestinus predecessor noster ut dicunt in litteris sue confirmationis asseruit quod a tempore late sententie lis non fuerat contestata. Preterea sepedictus Alexander eidem indulsit ne respondere super hoc aliquatenus cogeretur et silentium imposuit ecclesie Ilerdensi. Felicis autem recordationis Lucius et Clemens predecessores nostri sententiam Eugenii confirmarunt. Demum eadem pars adiecit quod ecclesias de Belsa et de Gestau tempore limitationis possederat et ecclesia de Alkezar fuerat data ipsi cum fuit de sarracenorum manibus liberata. Nos igitur auditis hiis et aliis que fuerunt hinc inde proposita, prius quam plenius examinaretur negotium prelibatum, te ac predictum episcopum Ilerdensem ad compositionem induximus et obtinuimus tandem a vobis ut vestris voluntatibus requisitis nostris consiliis pareretis. Nos ergo postquam vestras diligenter investigavimus voluntates, de provida consilii deliberatione statuimus ut Barbastrensis ecclesia cum terminis suis sicut a predicto Petro rege Barbastro fuerant assignati, tibi et per te Oscensi ecclesie in perpetuum remaneret, confirmantes ecclesie Ilerdensi omnia que inter Cingam et Alkanadre fluvios possidebat. Omnes autem ecclesias que tu a serra Arbi inferius inter predictos fluvios possidebas cum ecclesiis de Belsa et Gestau in duas partes dividi iussimus et medietatem Oscensi ecclesie, aliam vero medietatem Ilerdensi precepimus assignari, et preterea de assensu eiusdem Ilerdensi episcopi possessiones quas habebat eius ecclesia apud laccam tibi et ecclesie tue pro bono pacis tradi precepimus in perpetuum possidendas. De hiis autem ecclesiis inter vos huiusmodi compositio intervenit, ut ecclesie de Presigneg, Torres, Peralta, Pertusa, Perdicaria, Monterubeo, Almerge, castrum et ecclesia de Fornellis cum omnibus terminis suis et omnes ecclesie que sunt vel erunt in posterum inter Cingam et Alkanadrum ab ipsis inferius cum ecclesiis vallium de Belsa et Gestau Ilerdensi ecclesie perpetuo iure cedant, exceptis ecclesiis de Berbegal, Lacunarota, Iuverro et Caxcorva que cum omni iure et universis terminis suis Oscensis ecclesie in perpetuum sint subiecte. Ecclesia quoque de Alkezar cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis et omnes ecclesie que sunt vel erunt inter Cingam et Alkanadrum fluvius a terminis de Pertusa, Perdicaria, Monterubeo et Almerge et Fornellis superius usque ad Pirineos montes eidem Oscensi ecclesie perpetuo subiacebunt. Preter ecclesias de Azlor, Alberola, Avosca et Colungo que cum omni iure ac universis terminis suis perpetuo suberunt ecclesie Ilerdensi. Decernimus ergo statuimus et sancimus ut hec compositio seu divisio facta per nos de utriusque partis assensu, perpetuam obtineat firmitatem, nec umquam Oscensis ecclesia contra Ilerdensem vel Ilerdensis contra Oscensem moveat questionem. Nec autem causa ipsa de cetero valeat in contentionis scrupulum refricari universa instrumenta vel argumenta que pro aterutra parte vel hactenus sunt inventa vel amodo poterint inveniri nos auctoritate apostolica nichil penitus contra hoc valitura censemus. Nulli ergo omnino hominum licdeat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et heatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Amen. Amen. Amen.

Rota Fac mecum Domine signum in bonum. Sanctus Petrus. Sanctus Paulus. Innocentius papa III.

Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss. BENE VALETE.

Primera Columna.(Signo) Ego lordanus Sancte Pudentiane tituli Pastoris presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Hugus presbiter cardinalis Sancti Martini tituli Equitii ss. (Signo) Ego Iohannes tituli Sancte Prisce presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Cencius Sanctorum Iohannis et Pauli presbiter cardinalis tituli Pamachii ss. (Signo) Ego Gregorius tituli Sancti Vitalis presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Benedictus tituli Sancte Susanne presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Leo tituli Sancte Crucis in Ierusalem presbiter cardinalis ss.

Segunda columna. (Signo) Ego Octavianus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss. (Signo) Ego Iohannes Albanensis episcopus ss.

Tercera columna. (Signo) Ego Gratus Sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Gerardus Sancti Adriani diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Gregorius Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Matheus Sancti Theodori diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego lohannes Sancte Marie in Cosmidin diaconus cardinalis ss.

Datum Ferentini per manum lohannis sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii, VI kalendas iunii indictione VIª, Incarnationis dominici anno Mº.CCº.IIIº. Pontificatus vero domni Innocentii pape III anno sexto.


Colección Diplomática de la Catedral de Huesca (Vol. 2) - Documento 634 - Antonio Durán Gudiol