Documentos | Inicio
Documento Ferentino I (27/05/1203)

Inocencio III toma bajo su protección a la iglesia de Huesca, establece que se observe en la misma la regla de san Agustín, confirma sus posesiones, ratifica las instituciones hechas por el obispo con el consentimiento del cabildo y prohibe la admisión de laicos para canónigos y la posesión por derecho hereditario de cementerios y beneficios eclesiásticos.

INNOCENTIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI. VENERABILI FRATRI GARSIE OSCENSI EPISCOPO EIUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PEPETUUM.

In eminenti sedis apostolice specula licet inmeriti disponente Domino constituti, fratres nostros episcopos tam propinquos quam longe positos fraterna debemus caritate diligere et ecclesiis sibi a Deo commissis paterna sollicitudine providere. Eapropter venerabilis in Christo frater tuis iustis postulationibus clementer annuimus et Oscensem ecclesiam cui Deo auctore preesse dinosceris sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia impresentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci firma sibi et illibata consistant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Barbastrum cum omnibus terminis et pertinentiis suis. Ecclesiam de Lacunarota. Ecclesiam de Berbegal. Ecclesiam de Caxcorba. Ecclesiam de Iuvierre cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Alcatef. Ecclesiam de Lacellas. Ecclesiam de Poio cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Archos. Ecclesiam de Crexenzano. Ecclesiam de Oz cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Saltavo. Ecclesiam de Costean. Ecclesiam de Figarola cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Enat. Ecclesiam de Coscollola. Ecclesiam de Padul cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Solvas. Ecclesiam de Ainssa cum omnibus ecclesiis de Suprarbi et pertinentiis suis. Archidiaconatum de Valle cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis. Prioratum de Ravaga cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam et villas de Pertinella et de Borres cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam et villam de Avos et medietatem ville de Ipas cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum de Liert. Ecclesiam de Castello cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum de Sasave cum omnibus ecclesiis et villis vallis de Boravi et aliis ecclesiis et villis sibi subiectis et omnibus pertinentiis suis. Prioratum Sancti Petri de Siresa cum omnibus ecclesiis villis et aliis pertinentiis suis. Archidiaconatum de Anso cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis. Ecclesiam de Maxons cum villa de Boliola et aliis pertinentiis suis. Archidiaconatum de Sodorol cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis. Ecclesiam et castrum Sancti Felicis cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum de Lasieso cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum Sancte Marie de Latre cum villa de Stallo et aliis pertinentiis suis. Ecclesiam Sancti Emeterii. Eccle-siam et villam de Marcellaneco cum omnibus pertinentiis suis. Villam de Laros. Molendina de Berduno ad ecclesiam de Maxons pertinentia Villam de Aravos cum omnibus pertinentiis suis. Villam de Centenero. Villam de Isus. Villam de Idries cum omnibus pertinentiis suis. Villam de Alboreg. Villam de Bannares. Villam de Tabernas cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Arascos. Ecclesiam de Quinzano cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de Nisano cum omnibus pertinentiis suis. Castrum de Escanella cum omnibus pertinentiis suis. Castrum de Sessa cum omnibus pertinentiis suis. Castrum de Fananas cum omnibus pertinentiis suis. Castrum de Alcala. Castrum de Zelun cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam de hereditatem de Pallorolo cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum Sanctarum Massarum cum decimis et pertinentiis suis. Hereditates de Monzon et de Abrisen cum omnibus pertinentiis suis, et monasterium monialium Sancte Crucis et ecclesiam de Peralta cum omnibus pertinentiis suis et omnes alias ecclesias villas et possessiones ad mensam canonicorum Oscensium pertinentes cum libertatibus et inmunitatibus suis. Preterea quod de comuni assensu capituli tui vel partis consilii sanioris in tua diocesi per te fuerit canonice institutum ratum et firmum volumus permanere. Prohibemus autem ut laicus quilibet de cetero in Oscensem canonicum admittatur, cuius receptionem si deinceps facta fuerit irritam esse decernimus et inanem, nichilominus statuentes ne aliquis clericus secularis in eadem ecclesia contra ipsius consuetudinem approbatam in prioratu vel archidiaconatu seu alia dignitate qualibet ministrare presumat. Cimiteria quoque ecclesiarum et ecclesiastica beneficia nullus hereditario iure possideat, quod siquis facere forte contenderit censura canonica compescatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare nec eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnibus profutura, salva sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et domini nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Rota Fac mecum Domine signum in bonum. Sanctus Petrus. Sanctus Paulus. Innocentius papa III.

Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss. BENE VALETE.

Primera columna. (Signo) Ego Iordanus Sancte Pudentiane tituli Pastoris presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Hugus presbiter cardinalis Sancti Martini tituli Equitii ss. (Signo) Ego lohannes tituli Sancte Prisce presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Cencius Sanctorum lohannis et Pauli presbiter cardinalis tituli Panachii ss. (Signo) Ego Gregorius tituli Sancti Vitalis presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Benedictus tituli Sancte Susanne presbiter cardinalis ss. (Signo) Ego Leo tituli Sancte Crucis in Yerusalem presbiter cardinalis ss.

Segunda columna. (Signo) Octavianus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss. (Signo) Ego Iohannes Albanensis episcopus ss.

Tercera columna. (Signo) Ego Gratus Sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Gerardus Sancti Adriani diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Gregorius Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Hugus Sancti Eustachii diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Matheus Sancti Theodori diaconus cardinalis ss. (Signo) Ego Iohannes Sancte Marie in Cosmedin diaconus cardinalis ss.

Datum Ferentini per manum Iohannis sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii, VI kalendas iunii indictione VI, Incarnationis dominice anno Mº.Cº.Cº.IIIº. Pontificatus vero domni INNOCENTII pape III anno sexto.


Colección Diplomática de la Catedral de Huesca (Vol. 2) - Documento 633 - Antonio Durán Gudiol