Documentos | Inicio
Documento Casbas (24/04/1178)

Doña Oria, condesa de Pallars, fundadora del monasterio de Casbas, entrega a dicho convento los derechos que tiene en la villa de Morata, varios bienes de Ricla, un exarico con sus tierras en Agello, veinte cahizadas de tierra en Cascallén, unas casas con sus huertos en Alcolea y otros varios bienes.

Magnum est scripture testimonium quod presentibus calumniis obviat et futuris, inde est quod donacionem quam facio ego domna Oria, Paliarensis comitissa, pro remedio anime mee et pro remedium anime Raimundus, comitis Paliarensis filius meus, scripture testimonio voluit roborare, divino igitur succensa amore et mee anime cupiens providere, pro remedio etiam patris et matris mee et omnium parentum et amicorum meorum presencium et futurorum, dono et concedo monasterio de Casvas quod ipsa fundavi propriis sumptibus de sanctimonialibus secundum regulam sancti Benidicti ibi Deo servientibus, tam presentibus quam futuris, in villa de Casvis, quam habeo iure hereditario, sicut unquam melius habui vel habere debui hererum et populatum, cultum et incultum cum omnibus suis pertinentiis et redditibus integre et absque omni diminutione prefatam villam, liberam, ingenuam, et quietam in perpetuum, sine aliqua molestia et perturbacione vel inquietacione posteritatis mee vel alicuius parentum meorum vel amicorum, et nullus homo vel femina possit aliquid ibi requiere vel illud monasterium occasione aliqua aggravare. Dono insuper et concedo prefato monasterio et sanctimonialibus ibi degentibus totum directum quod ad pertinent in Lavaurr ab integro, de hominibus et de feminis, sicut unquam melius habui vel habere debui, heremumet populatum, cultum et incultum, cum omnibus suis pertinenciis et redditibus, cum introitibus et exitibus, cum aquis, viis et paschuis et montibus ut habeant similiter et possideant integre, libere et quiete, sine aliqua inquietacione posteritatis mee. Et similiter dono et concedo isto prefato monasterio et sanctimonialibus ibi Deo servientibus tam presentibus quam futuris totam villam de Morata vel castrum et Sancta Agra, cum totis suis terminis, sicut unquam melius habui vel habere debui, heremum et populatum, cultum et incultum, cum omnibus suis pertinenciis et redditibus suis, cum introitibus et exitibus et viis et aquis et paschuis et monmtibus ut habeant et possideant integre et aluque diminucione prefatam villam liberam, ingenuam et quietam in perpetuum, sine aliqua molestia vel inquietacione posteritatis mee.

El insuper dono in Ricla una iuvata de terra in rigano et una vinea que est in loco ubi dicitur Xevalavacha, et vix ortho de Verzas, et illas que fuerunt ex Almaxoch et una era ad illa porta, et hoc fiat franchum, liberum, ingenuum et quietum. Et similiter uno meo xarich in Agello per nomine Farag Alberdel, cum quanta hereditate habet mea et sua, francha, libera et ingenua. Et similiter dono in termino de Cascallen viginti kafizatas de terra seminaturam in rigano, et unas casas in Alcholeyas; habeant afrontaciones, de oriente via publica; de occidente, Maomath Royo; de meridie, Ali Zupero; de aquilone, Avinxeb. Et uno ortho in Alcholeya: habet afrontaciones de oriente ipsa comitissa; de occidente, zequia; de meridie, via publica; de aquilone, carrera que vadit ad illa Ortha. Quantum istas afrontaciones includunt sic dono, cum exiis et regressis suis, franchas, liberas et ingenuas; et hoc dono pro vestitu ad illas domnas. Et quatuor exarichos de moros in Alcholeya per nomine Maomath Royio et Zelim et Zalema et Abdella, cum talem debitum qualem mihi debent facere.

Et insuper dono illo campo de illas Pennellas et alio campo qui est subtus illa valle de Abellarola, sic dono ab integros. Preterea dono una almunia in segano in termino de Alcholeya, per nomine illa Roya, cum illa torre del Espartal que est prope de illa turre Rubea contra parte aquilonis. Habent terminos turres istas scilicet ex parte occidentis de illa casa Dader, sicut vadit directum ad illa turre de illa Muzola qui est inter illa clamor que stat super illa Roya; ex parte meridiei, de media illa sardera in antea sicut illas aquas vierten usque ad illa clamor de illa Abillarola et usque ad illa zequia; ex parte aquilonis, termino de illa turre Milgrana et termino de illa turre de Alcaire, sicut illas aquas vertunt ad illa clamor directum ad illo campo de illas Pennellas qui fuit de illa comitissa; ex parte orientis, illa zequia de illos mauros qui vadit a Mezarraval. Sicut iste afrontaciones concludunt sic dono cum exiis et regressis, et cum totis suis pertinentiis ut habeant et possideant integre et absque ulla interdictione liberam et ingenuamet quietam in perpetuum. Preterea dono et concedo predictis sanctimonialibus in villa mea Petraalta Alchofeya ad usum prefati monasterii pro victu uno campo de las Pennellas que est inter illa via que vadit a Sarannena et illa via qui vadit Aballoria, et illo quinnon meo de Almox. Quantum ego hobie abeo totum ab integrum et una almunia que vocatur [lac.] cum suos terminos et duos molinares in Alcanatre, in termino de Peralta, et illo campo de Pennalta totum ab integrum et illa vinea de la Xarea et illo campo totum ab integrum et uno orto in illa valle qui est in ipso quinnon de ipsa via qui vadit ad Lacunarrota, et dono illas meas casas quas habeo in Peralta intus in illa villa, totas ab integras, cum ipsos meos iovos qui ibi sunt; et hoc totum supra scriptum habeant franchum, liberum et quietum, per secula cuncta.

Ego Stephanus, Dei gratia Oscensis episcopus, hanc supra scriptam donacionem vel mandamentum laudo et concedo et propia manu hoc sig [signo] num facio.

Sig [signo] num Ildefonsis, regis Aragonensis, comitis Barchinone et marchio Province. Sig [signo] num Sancie, regine Aragonum, comitisse Barchinone et marchissie Province.

Facta ista carta in mense aprilis, apud monasterio de Casvis, vigilia sancti Marchi Evangeliste, era Mª. CCª. XVIª.

Sig [signo] num Oria, comitissa Pallerensis, qui hanc cartam mandavi scribere et testes firmare. Sig [signo] num don Pelegrin de Castellazolo; sig [lac.] num don Galin de Naya. Testes, visores et auditores don Sancius de Lazellas et don Ennego de Aviao et don Sanio de Tormos.

Ego Egidius de Novales, scriptor comitisse, sub iussione domine mee hanc cartam scripsi et hoc sig [signo] num feci.


Textos Medievales (Documentos de Casbas) - Documento nº 6 - Agustín Ubieto Arteta - Valencia 1966