Documentos | Inicio
Documento Asán (29/09/551)

Vicente, diácono, antes de su profesión monástica, otorga testamento a favor del abad Victorián y del monasterio de Asán.

[D] omno sancto hac beatissimo et mihi speciali domino Victoriano abbati, Vincentius diaconus. Sancti nos Evangelii voxadmonet dicens: nisi quis renunciaverit omnibus qui possidet meus discipulus esse non potest.Quod credentium multitudo in exordio predicationis apostolice, ferebant arbitrio illorum prout cuique opus erat dispensandum, quibus animas suas ob desiderium eterne vite attulerant conservadas. Quam devotionem ego [prem]onitus intuens eo tempore si facultas permisisset facere debui, cum ad servicium Dei, ipso miserante atque inspirante, accessi. Nunc autem quando Domino placuit ut de paupertatula parentum ad meum dominium aliqua pervenirent, in toto devotionis affectu decrevi quod semper apud animi mei arbitrium deliberatum habui ut in usus pauperum ad quantum vires admittunt ea conferam dividenda, credens quod sim a Domino peccatorum veniam percepturus si servorum illius fida oratione ipsi fuero assidue commendatus. Propterea sancto monasterio Asani ubi me Dominus a pueritia mea vestra eruditione nutrivit, prona voluntate nec ullo cogenti imperio dono ac donasse me profiteor. In terra Terrantonensi in locum Scenoise porcionem meam, Asserisse porcionem mean, Evelaiti porcionem meam, Asanustui porcionem meam, ... porcionem meam, ... porcionem meam. In terra Barbotana Arcaraimo porcionem meam, sub monte Polenario cum Meariano porcionem meam. In terra Labetolosano Calasanci porcionem meam, cum eleceto Borgisali porcionem meam, Abditine porcionem meam, Berce porcionem meam, Maremortuum porcionem meam, Petraroveida porcionem meam. In terra Hilardensi Paternianico porcionem meam, Cercomagno porcionem meam, ad domum Eulali porcionem meam, Sempronianio porcionem meam, ad domum Retiari porcionem meam, Lacunarupta porcionem meam, Anduso porcionem meam, Ausevero porcionem meam ex integro, ita ut in monasterium Lobe, si ipsi iusseritis, debeat deservire. In terra Boletano Senguanis porcionem meam, Isusti porcionem meam, estiva Saldana porcionem meam vel alias estivolas ubi me porcio contingit. In terra Cesaraugustana Adhoce porcionem meam, Intrigario porcionem meam. Hec igitur loca cum edificiis terris vineis oleis ortis pratis pascuis aquis aquarumve ductibus aditibus accesibus colonis vel servis atque omni iure suo peculio vero omnium vaccarum vel equorum greges que ed meum dominium pertinent vobis beatissime pater vel huic sancte congregatione, ubi me Dominus vocare dignatus est, per hunc donationes textum confero. Quod precor omne suspiciatis et pro mea stabilitate indesinenter orare volueritis fusa obsecratione deposco ut ipse imbecillitatem meam adiuvet, ipse gratiam suam augmentare faciat, ipse quod in me incoavit in bono perficiat, cuius et vocationem hactenus adeptus sum. Aliqua loca que in hac paginula non nominavi pro quarta parte hereditatis iuxta legum decreta resonant. De hiis vero que pro obsequio vel servitutem vel ingenuitatem vel munuscula prevenerunt, nec mihi parvitatem reservo. Ita igitur quod omnia vel huius donationis cartula vestra fuerunt in dies vite mee quod pro traditione legibus constat, ubertim probavit. Quod habendi tenendi et possidendi et domui sancti monasterii in perpetuum vindicandi ex mea largitate liberalitatis arbitrium, qui solet esse Deo gratum, hoc semper intra animi vero secreta et desiderantis ardore deliberatum [est], quod nunc adiuvante Deo a me est prolatum. Hoc ergo rememorandum putavi ut nullatenus per ven[dicationem au]t a[liam ac]tionem a iure monasterii quod pro affectu contuli [retrahatu]r. Iuro autem per Deum omnipotentem et futuri iudicii examinationem me huius liberalitatis vinculum inviolabiliter custoditurum, neque per quemquam heredum meorum extrem iudicii temerator huius facti quolibet existere voluerit, primitus a sacrosanctis ecclesie liminibus arceatur auctoritate omnium sacerdotum anathematizandus, demum iudicio Dei sicut Datan et Abiron vivus terre hiatibus absorbeatur, lude quoque proditoris Domini subiturus setentiam vel Ananie vel Safire quos districtissima severitate in presenti etiam seculo legimus esse dampnatos, beatitudini vero vestre inferre cogatur estimate vel meliorate quantumqumque rei ipsius duplam precii quantitatem, manente nichilominus huius donationis quan cum omni gaudii alacritate feci integra inlibata atque inviolabili firmitate, cui dolus malus abest afuturusve est. Stipulans itaque atipulatus sum et spopondi Aquiliae legis mentione subnixa que scripturos omnibus solidum prestat robur. Quam cartulam manu mea propria scripsi, cui si gesta aut testes forsitan adhibiti non fuerint alogrife manus mee ad integrum conscriptio pro omni firmitate subsistit.

Facta cartula in monasterio Asani sub die IIIº kalendas actobris anno IIº domini nostri Agile regis.

Vicentius in Christi nomine diaconus hanc cartulam donationis quam feci propria manu signavi relegi et subscripsi.


Colección Diplomática de la Catedral de Huesca (Vol. 1) - Documento nº 1 - Antonio Durán Gudiol